- NUPTIALES
- NUPTIALESMores ritusque prae cipui apud Ebraeos, Paganos et Christianos, sollennes sunt contrahendi nubendique formulae, Arrarum item ac pretii Nuptialis, Annulique ac Coronarum usus, Benedictiones et Sacra Nuptialia, Tempora demum. quibus celebritas Nuptialis vetita. et quidem de temporibus modo actum, de Annulo, Arra, Benedictionibus, Coronis ac Sacris Nuptialibus, infra prolixe, restat ut de Formulis hic agamus, de reliquis tamen etiam quaedam, ubi res poscit, sparsim interserturi. formulam nubendi apud Hebraeos usitatam in infra dicendis passim reperies. Apud eosdem, in ritibus Nuptialibus Coronae, Myrtus ac Palmarum rami praeferebantur, et Frumentum sive serebatur sive spargebatur; Velaminibus item Sponsi obtegebantur, sed et de his suô locô. Nascente Chrstianismô, qui velut Iudaismus erat Reformatus, non est dubitandum, quin mores ritusque Ebraici, circa Sponsalia quoque et Nuptias, retenti fuerint ac plane obtinuerint, idque per annos 30. amplius, post Ascensionem Domini Nostri, qua de re Seldenus de Anno Civili Iudaeorum c. 21. Postquam autem tam a gentibus aliquot, quam a Iudaeis Christianismus receptus est, et utrorumque mores, ut ipsi, invicem sunt commisti, partim mores ritusque Iudaici, partim Paganici, quotquot scil. cultui Christiano non omnino refragarentur, ut in aliis, sic in re Matrimoniali, varie sunt admissi. Iure Romano fere passim tum utebantur gentes, in quibus Christiani reperti; saltum non alio, quam quod Romanis victoribus placuit. Et quidem Confarreationis, quod sanctius fuerat Romanis nuptiarum genus, sollennia prisca in desuetudinem abierant etiam inter Paganos, ut dictum supra et tandem evanuêre, Coemptionis item ritus non ita observati, qum aliter atque aliter se habuerint. E quibus Christiani veteres omnino Consarreationem, quâ saltem ex ipsis Paganorum sacris constabat, reiecêre; Coemptionem eousque admisêre, quo dotis donationisque propter Nuptias interventu simpliciori peragi posset. Quin et palam satis est, Christianos Sponsalia ac Nuptias Paganorum, qui postea CHRISTO nomen dederunt, pro ratis firmisque habuisse, nec omnino iterâsse. Usu autem habuisse uxorem simplici (quod tertium erat apud Romanos nuptiarum genus) nec tabudis dotalibus nec Nuptiarum aliquâ sollennitate adhibitâ, nihil aliud censebatur, quam Concubinam, i. e. hîc iustam satis, licet nonrite coniunctam, tori consortem habere, qua de re Seldenus de Iur. Nat. et Gent. l. 5. c. 7. et 17. Solen niores vero Sponsalium ac Nuptiarum contrahendarum formulae in celebritate sacra maxime cernuntur, habenturque apud Orientis Christianos aliae, aliae apud Occidentis. Orientis dieo maxime Graecos, quibus Orientalis ecclesiae nomen tribui solet: in quorum Euchologio fol. 66. binae habentur potissimum huc spectantes: altera Sponsalium sacrorum, sine celebritate Nuptiali, altera huius Celebritatis: quarum prior dicitur. Ἀκολουθία γινομένη ἐπὶ μνήςτροις ἤγουν τοῦ ἀῤῥαβῶνος, Orde Sacer, qui adhibendus in Sponsalibus seu arrarum Sponsalitiarum, Vide infra ubi de Sponsalibus. Posterior, Ἀκολουθία τοῦ ςτεφανώματος, Ordo sacer Coronamenti, de qua pleraque supra praelibavimus, in voce Nuptiale Poculum, vide quoque infra, in Nuptiales coronae. Sed et Ordo de Digamis Trigamisque in Euchologro adicitur, qui haud admodum alius est, si rem spectes; ante triennium tamen elapsum sacrorum mysteriorum participes illis non sunt: Tetragamorum autem nuptiae pro nullis apud eos habitae. Apud eosdem itaque Coronarum usus, sed et Annulorum Nuptialium, uti apud Ebraeos. In Moscorum gente, Graecorum rituum inplurimis tenace, Sponsalibus per amicos plerumque perfectis, in Nuptialibus ritibus habetur, ut simul ac a Sacerdote traditur iuxta Altare Sponsa in Sponsi manum, nec sine Annuli usu, haec ad illius pedes se prosternat, allidens caput suum ad eius calceum, scil. in signum subiectionis uxoriae et oboedientiae, cum vicissim Sponsus vestimenri sui laxioris, velut togae seu talaris, laciniam in eam conicit, ut protegendi sustinendique uxorem officium suum denotet. Propinquis dein Sponsi, qui adstant, Sponsae, ut et Sponsae Sponso se incurvantibus, Sponsae pater Sacerdori panem offert, quem statim ei reddit Sacerdos, et propinquis illis, patrem coram Deo et Sanctis attestando, ut iuxta pasta conventa dotem praesset, reliquos vero simul, ut mutuum inde colant omnes invicem amorem; Qui panem tum interse frangentes id se praestituros hôc ritu innuunt. Alii sequuntur minoris notae ritus, non ita dissimiles eis, qui vulgo apud Anglos in usu. Coronas autem adhiberi apud eos non ait G. Flesherius c. 24. e quo haec desumpta, addit tamen, tempore totô Nuptiali Sponsum vocitari Moloday Knez, i. e. Ducem novitium, Sponsamque Moloday Kneza seu Ducem novitiam. Vide Sigismundum Eberst. Rerum Moscovit. c. de Matrim. Sed et Poculi comunis usus, apud Moscos, deesse videtur, uti spra dictum. Aethiopes seu Abasseni similiter, symbolis sibi peculiaribus, sed quae, ut contractûs mutui signa, vicem corum, quae Hebraeis aliisque in usu, satis supplent, in Nuptiali celebratione utuntur. Lectulô scil. ante Ecclesiae ostium collocatô sedent Sponsus Sponsaque, cum pordit Sacerdos Clericis binis comitatus. Is sinistrâ crucem, dextrâ thuribulum tenens, lectum ter suffumigat, dum Clerici psallunt. Dein capilli partem aliquantam Sponsiabscindit, uti et Sponsae, ac utramque in vino mellito tingit, unde Sponsi capillum sumptum in caput ponit Sponsae, ut et huius in illius caput, locô scil. unde abscissus est. tunc aquâ adhibitâ benedictâ manus imponit utriusque capiti, monens, ut id servent, quod praecepit Deus in Euangelio, net post hâc invicem discedant, sed, ut una caro, cohabitent. Eucharistiâ tandem habitâ domum deducitur Sponsa. In Occidentem ut transeam, ritus Matrimoniales Ecclesiae huius, prisci recentiorisque aevi sum matim quidem designantur aliqui, in illo Nicolai I. Pontific. sub A. C. 860. ad Bulgaros responso: Apud Nostrates, post Sponsalra, foedera quaque consensu eorum, qui haec contrahunt, et horum, in quorum potestate sunt, celebrantur. et postquam arris et c. ambo ad Nuptialia foedera perducuntur et primum in Ecclesiam domini, cum oblationibus, quas osserre debent Deo, per Sacerdotis manum, statuuntur, sicque demum BENEDICTIONEM et VELAMEN caeleste suscipiunt, ad exemplum videl. quô Dominus primos homines in paeradiso collocans benedixit --- veruntamen velamen illud non suscipit, qui ad secundas Nuptias ungrat. Post haec autem de Ecclesia egressi CORONAS in capitibus gestant, quae semper in Ecclesia ipsa solitae sunt reservari. Et ita, festis nuptialibus celebratis, ad ducendam individuam vitam, Dominô disponente, de coetero diriguntur. Ubi vides, et Annulum usurpatum et Coronas, sed et in eadem Ecclesia Confarreationis aliqua ac Coemptionis vestigia super fuisse usque ad nostra tempora, diximus supra in voce Nuptiae. formulas quod attinet Nuptias celebrandi ac benedicendi, in Occidente Christiano: habetur in Ordine Romano veteri titulos, Ordo ad benedicendam Sponsam, cum statim subditur: Postquam fuerit mulier Viro desponsata et leguliter dotata, introeat cum Marito Ecclesiam et prostratis eisdicat; Propitiare Domine supplicationibus nostris et institutis tuis, quibus propagationem humani generis ordinâ. sti, benignus assiste, ut, quod te Auctore coniungitur, te auxiliante servetur. Per et c. Sequuntur aliae Benedictiones sacrae, Epistolae etiam Paulinae pars illa, 2. Corinth. c. 6. v. 19. Nescitis, quoniam corpora vestra membra sunt Christi et c. Et Euangelii pars illa, de parabola quâ assimulatur Regnum caelorum Regi, quit fecit nupatias filio suo, Matth. c. 23. v. 2. Dein, Secreta, Suscipe Domine pro sacra connubil Lege munus oblatum, et cuius largitor es operis, esto dispositor. Per etc. In Fractione. Hanc igitur oblationem famulorum tuorum, quam tibi offerunt pro famida tua illa, quam perducere dignatus es ad statum mensurae et ad diem Nuptiarum, pro qua Maiestati tuae fundimus supplices preces, ut eam propitius cum viro suo copulare digneris, quaesumus Domine, ut pla. etc. Post Communionem. Gratiae tuae, quaesumus Domine, famulo tuo et famulae tuae legaliter copulatis tribue largitatem, ut mandata tua te miserante sectantes, consolutionem praesentis vitae percipiant, et futurae, Per et c. Quin et post Benedictionen, per vittae candidae permistim et purpureae unum invicem vinculum (nodum amatorum, Anglis a true-loucs Knot) copulantur, inquit Isidor. de Eccles. Hist. l. 2. c. 19. videlicet, ne compagem coniugalis unitatis disrumpant. Et qualia praecedentibus diximus (sed pro locorum discrimine aliter aliterque) adhibita sunt in Nuptiis Occidentis, tametis in Ordine illo veteri neutiquam memorentur. In Rituali autem Romano, trinâ ante diebus singulis, qui praecedunt, festis denuntiatione, ut de impedimento si quod ab aliquo dignoscatur liqueat. Parochus veste sacrâ in Ecclesia indutus, Librum et vas aeque Benedictae, cum aspersorio deferens, coram tribus aut duobus restibus, virum et mulierem, quos Parentum vel propinquorum praesentiâ cohonestari decet, de consensu in matrimonium interroget utrumque sigillatim in hunc modum, vulgari sermone N. vis accipere N. hîc praesenterm ----- Mutuô igitur contrabentium consensu intellectô, iubebat eos invicem iungere dexteras. dicens, Ego coniungo vos in matrimonium, in nomine Patris et Filii et Spiritus S. Amen. ------ Postea eos adspergat equâ. Mox benedicat Annulum ----- dein hunc aspergat aquâ benedictâ, in modum crucis et Sponsus acceptum annulum de manu Sacerdotis imponit in digito annulari sinistrae manus Sponsae, Sactrdote dicente, In nomine Patris, et Filii et Spiritus S. Amen. Mox sabiungat, Psalm. 68. v. 29. Confirma hoc Deus, quod operatus es in nobis. Resp. A Templo sancto tuo etc. ---- His expletis, Si BENE DICENDAE SINT NUPTIAE, Parochus Missam pro Sponso et Sponsa, ut in Missali Romano celebret, servatis omnibus, que ibi praescribuntur, et c. Ita Rituale Romanum, quod hodie olimque in usu. In Missali autem habetur Missa iam dicta, cuius initium: Deus Israel coniungas vos et ipse sit vobiscum, qui misertus est duobus, uniris, et nunc Domine fac eos plenius benedicere Te: Et c. Sequitur Psalmus 128. aliaque ex Ephes. c. 5. v. 23. seq. et Matth. c. 19. v. 5. 6. Nuptiis propria, praeter Communionem, atque de invicem side servanda commonitonem: Posteaeos aspergat aquâ Benedictâ, et dictô, Placeat tibi sancta Trinitas, det BENEDICTIONEM, ET legat, ut solitum est, Euangelium Sancti Iohannis, In principio erat Verbum et c. Quod autem occurrit hîc, si Benedicendae sint Nuptiae, explicatur alibi. Atquae haec obtinent passim nunc, ubi Tridentina Synodus et iussaPontificia recipiuntur. Etiam, ubi non ita illa apud Pontificios recepta, nec tamen omnino reiecta, non adeo dissimiles habentur ritus. De Galliis vide Laur. Bochellum Decres. eccl. Gallic. l. 3. tit. 8. et c. de Septentionalibus gentibus, Olaum Magnum. l. 14. c. 8. 9. 10. Coeterum in Archiepiscopali bon onicnsi, a Gabr. Palaeorto Cardinal. atque Archiepiscopo Bononiense edito, post Annulum benedictum, cingit Parochus Sponsorum colla candidô aliquô velô, ad instar stole accommodatô et eos matrimonio iungit dicens, N. placetne et c. Et consensu impetratô. Ego, pergit, N. Parochus huius Ecclesiae, vos N. et. N. in matrimonio iungo, in nomine et c. Atque mox Annulum aquâ benedictâ aspersum, Sponso consignat, qui eum accipiens statim in dextrae manus Annulari, h. e. quarto digito Sponsae illum ponit, dicens, In nomine et c. Alibi vero plerumque obtinet, ut sinistrae imponatur. In Dioecesi Leodiensi, Pastor in Ecclesia (in quam aquâ benedictâ conspersi Sponsi admittuntur.) Sponsum ad sinistrum suum latus, Sponsam ad dextrum constituit; dein annulum sibi dari a Sponso petit, simul vubeas chirothecas, quibus insint eres nummuli argentei, locô arrhae Sponso dandae. Annulum digito suo impenit Sacerdos et chirothecus manei servat tantisper, donec eas manui Sponsae imponit. Deinde instantibus Nuptiis verba primo faciens, Sponsum Sponsamque de mutuo eorum consensu interrogat (adde et Parentum ac propinquorum.) quô satis exploratô, de Matrimonii dignitate, usu, fine, multiplici henedictione, eos alloquitur. Annulum hinc benedicit ------ post conversus ad Sponsum et Sponsam accipit dexteram Sponsi et illi Chirothecas rubeas (cum nummulis praedictis) imponit. Deinde manum dextram Sponsae dextrae Sponsi implicat et sic implicatas utriusque dextras stolâ collô dependente circumligat, verba de mutua Sponsorum promissione interim faciendo. Tunc Sponsus altâ voce Sacerdotem de verbo in verbum insequendo, sancte iurat fidem Sponsae, haecque illi vicissim, quô factô utrinsque dextram dissolvit Sacerdos, relictis chirothecis in dextera Sponsae et anntelum ex suo digito extrahens Sponso tradit, tribus primis digitis manûs dextrae accipiendum, et Sponsi dexteram annulum ferentem sic dirigit, ut annulum in tres Sponsae digitos imponat, iterum certâ verborum formulâ usus. ---------- Dein Sponsum cum Sponsa ad gradum altaris procumbere iubet illisque benedicit. Tunc Orationes binae. quibus Angeli Tobiae, Christi et Ecclesiae nuptiarum foederis, Rachelis, Rebeccae mentio. Dein stolae e collo dependentis extremitates duas super caput Sponsi et Sponsae ponit et dicit ------ Aspergit postea Sponsum et Sponsam aquâ benedictâ et illum primo, deinde hanc altare reverenter osculars facit, et sic demum in pace remittit: Ex Parochiali Ernesti Archicpiscopi et Electoris Colon iens. et Episcopi Leodiensis, apud Seldenum. Alla autem atque alia sunt verba Sponsalitia Ritusque, pro Regionum Christianarum varietate. Etiam in Sacerdotali Venetiis impresso A. C. 1576. diversa sunt non pauca ab eis, quae in rituali Romano habentur. Ibi tam arrae, quam annulus, et non solum hic, sed et illae benedictae. Velum unicum induitor Sponsorum spatulis, ad altare procumbentium. Et post Missam celebratam, Sacerdos, ubi consuevit, benedicit panem et vinum, dicens Vers. Adiutorium nostrum et c. Deinde in Altari frangat panem et det unam partem Sponsae et alteram Sponsae. Et sic etiamde Vino. Et postea aspergantur aquâ benedictâ. Impositis dcin in eorum capita manibus, preces fundit ac benedictiones, ac principium Euangelii dicit S. Iohannis, quô dictô aufert uleum ab eis et dicit, Ambulate in pace. In Anglia, cuius formulas ritusque veteres ac recentiores fuse exsequitur Seldenus Uxor. Ebraic. 1. 2. c. 27. etiam benedictiones singulares cubiculi Sponsalitii ac lecti, ipsorumque in lecto Sponsorum, necte sequente, peragebantur. Ibidem ut in arris doteque manifesta sunt Coemptionis veteris vestigia, ita in libis domi Nuptialibus, frumenti in Sponsos sparsione, poculo Sponsalitio (quae passim ferme apud Anglos fuêre in usu) non obscura sunt priscae Confarreationis aliorumque, apud Iudaeos Paganosque receptorum lituum, reliquiae. Etiam et corona Sponsae olim crebro ac Paranym. phi, ut hodieque, apud eos adhibiti. De suo aevo Polyd. Virgilius de Invent. Rer. l. 1. c. 4. In Anglia servatur, ut duo Pueri, velut Paranymphi, i. e. auspices, qui olim pro nuptiis celebrandis auspicia capiebant, nubentem ad Templum, ubi et marito Sacerdos benedicat, et inde domum duo viri deducant et tertius, locô facis, vasculum aureum vel argenteum praeferat. Spiceâ item coronâ (interdum floreâ) Sponsa redimtta caput, praesertim rurt, ducitur, vel manu gerit ipsam corenam, seu dum ingreditur domum, boni ominis causâ super eius caput iacitur triticum, quasi inde consecutura sit fecunditas. Floruit autem is sub Henrico VIII. In Ecclesiis autem, genevensi, Hollandica, Scotica, aliisque aliquot Reformatis, Dos, Annulus, Poculum, Panis, Symbola alia non raro, velut non necessaria, praetermituntur: Praeter Parentum consensum, breviuscula de origine ac flatu Matrimonii commonitio, preces aliquot, contractus ipse, verbis conceptis utrinque in Ecclesia Presbyterô praeeunte, Sponsalitius adhibetur ac Novi Testamenti pars aliqua Nuptiis accommoda Psalmusque 128. idve genus alius, pronuntiatioque Presbyteri insuper publica, Virum et Mulierem ex huiusmodi contractu fieri, iuxra ordinationem divinam Maritum et Uxorem. Sed et apud Mahumedanos (quorum ritus ex Ebraeorum, Paganorum, Christianorum sumpti) Coemptionis Sponsalitiae usum vigere, discimus ex Anton. Geufraeo Aul. Turcic. l. 2. ubi sic de Turcis: Mulieres ipsis dotem non adferunt, sed Patri ac Matri pecunias donant, ut filias ipsis elocent, magnâque festrvitate Nuptias celebrant. Quod et Alcorano consonum. Mahumedanorum vero Africanorum Nuptiae sic a Ioh. LeoneAfricano describuntur, Descr. Afr. l. 3. c. qui in Matrim. Ubi Pater filiam cuidam despondit proco, mox in Templum itur; Sponsum et Sponsam comitantur Parentes et Consanguinei, duo item accersuntur Notarn, qui praesentibus omnibus pacta dotemque praescribunt. Qus mediocris fortunae sunt, filiae triginta aureos in dotem enumerant, cui ancillam quindecim aureis emptam adiungunt, praeterea et telam versicolorem Serico intertextam, cum aliis quibusdam panniculis ex serico confectis, quos in capite pepli locô gestare solent. Deinde et par calceorum artificiose atque eleganter consutorum, duo item soccorum paria elegantissima, multas quoque clenodias argenteas, aut ex alia quavis materia fabrefactas, ut sunt pectines, ventilabra, suffimenta aliaque istiusmodi, quae mulieres maxime habent in pretio. Deductio dein sequitur domum, nec sine facibus et Sponsa matri Sponsi traditur. Quam primum vero Sponsa cubiculum ingreditur, maritus pede suô uxoris pedem tangit, statimque ambo recludumtur. Epulae hinc Nuptiales, aliaque pro Sponsorum conditione sollennia varia. De Moriscis Iac. Bleda in Defens. fidei v. 14. Ind. 87. Quamvis in facie Ecclesiae matrimonium contrahant, non reputant verum essematrimonium, donec expletis cunctis sectae ceremoniis, domum propriam aut conductam, aut alias ambo simul habitent, et c. Vide Ioh. Seldenum Uxor. ebraic. l. 2. c. inprimis, 24. 25. 26.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.